- CENCHRIUS
- CENCHRIUSIoniae amnis ad Ephesum Caystro proximus, per Ortygiam fluens, in quo Latonam fabulantur ab Ortygia nutrice lotam ex partu. Tacit. Annal. l. 3. c. 1. Primum omnium Ephesii adiêre, memarantes, non, ut vilgus crederet, Dianam, atque Apollinem Delô genitos; Esse apud se Cenchrium amnem, et Ortygiam, ubi Latonam partu gravidam, et oleae, quae tum etiam manebat, adnisam, edidisse ea numina.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.